- CURRUUM seu Bigarum Oppida
- CURRUUM seu Bigarum Oppida2. Paralip. c. 8. v. 6. oppida erant, Salomonis curribus destinata. Iosephus, Τὰς δὲ πόλεις ταύτας ἁρμάτων τροσηγόρευσε, Has autem Curruum Urbes appellavit. Nempe partem equorum curruumque secum servavit, partem, ne-Regiae urbi essent oneri, per Iudaeae oppida distribuit. Et quidem, si Iosepho credimus, equitum dimidia pars Hierosolymae cum Rege commorabatur, at τῶ ἁρμἀτων περι αὐτὸν ἐτήρησεν ὀλίγα, prope se servavit curruum paucos. Fuêre autem oppida illa, per quae currus suos equosque Salomon dispersit, nova, et in id ipsum ab eo condita ur Scriptura diserte asserit, a. Paralipom. d. l. In eadem pabulum equis, quantum erat necesse, comportatum. 1. Regum c. 4. v. 28. ubi Septuaginta perabsurde, Τὰς κριθὰς, καὶ τὸ ἄχυρον, τοῖς ἵπποις, καὶ τοῖς ἄρμμσιν ἔφερον, vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 9. nec non supra, ubi de Curribus Falcatis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.